- MALLEOLI
- MALLEOLIut habet Nonius, suêre manipuli spartei, pice contecti, qui incensi aut in muros aut in testudines iaciebantur: De iis ita Amm. Marcellin. l. 23. c. 4. Malleoli, inquit, teli genus, figurantur hâc specie: sagitta est cannea inter spiculum et arundinem multifidô ferrô coagmentata, quae in mulsebris coli formam quô nentur lignea stamina, concavatur, ventre subtiliter et plurifariam patens atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento. Et si emissa lentius arcu invalidô (ictu enim rapidiore exstinguitur) haeserit usquam, tenaciter cremat: aquisque conspersa acriores excitat astus incendiorum, nec remediô ullo, quam superiectâ pulvere, consopitur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 17. At Malleolum, in arte Aecipitraria, est sacculus quidam ligneus capax longitudinis et grossitiei corporis falconis recens capti, qui perforatur utrinque, ita ut caput et cauda libere transeat, quo sic falco absque laesione domum transferri possit, ut habetur apud Fridericum II. Imperatorem de Venatione l. 2. c. 44. De Malleolis pedum, eorumque apud Veteres ornamentis, vide supra aliquid, voce Lunulae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.